Glose
Accidit autem.[RAB.]Cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet; unde:Ecce securis ad radicem arboris posita est.Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit.[ID.]Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat.[GREG.]Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna caeduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quae ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur:Hoc ipsum.Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde:Heu, heu,etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quae mala commiserunt, sed etiam quae ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est:Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam;ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisaeus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur:Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit.Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriae infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit.